Mark 10

Et exiit inde exurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. Et accedentes Pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. ab initio autem creaturae masculum, et feminam fecit eos Deus. Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam: et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. 10 Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. 11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos. 17 Et cum egressus esset in via, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? 18 Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum: Nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Praecepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem. 20 At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a iuventute mea. 21 Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me. 22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones. 23 Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt! 24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire! 25 Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. 26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? 27 Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. 28 Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29 Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. 32 Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et praecedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura. 33 Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: 34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget. 35 Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? 37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38 Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari? 39 At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: 40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. 41 Et audientes decem indignati sunt de Iacobo, et Ioanne. 42 Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister: 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. 46 Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans. 47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei. 48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei. 49 Et stans Iesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te. 50 Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. 51 Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam. 52 Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Copyright information for VulgS