Mark 16

Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro quia praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim. Surgens autem Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua eiecerat septem daemonia. 10 Illa vadens nunciavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus, et flentibus. 11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt. 12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam: 13 et illi euntes nunciaverunt ceteris: nec illis crediderunt. 14 Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. 15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. 17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eiicient: linguis loquentur novis: 18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. 19 Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Copyright information for VulgS