Mark 2

Et iterum intravit Capharnaum post dies octo, et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum autem vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. Erant autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? 10 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) 11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. 12 Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit inde coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus. 13 Et egressus est rursus ad mare: omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. 14 Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani, et peccatores simul discumbebant cum Iesu, et discipulis eius: erant enim multi, qui sequebantur eum. 16 Et Scribae, et Pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis, et peccatoribus, dixerunt discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester? 17 Hoc audito Iesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui malehabent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores. 18 Et erant discipuli Ioannis, et Pharisaei ieiunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Ioannis, et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? 19 Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare. 20 Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt in illis diebus. 21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et maior scissura fit. 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. 23 Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt progredi, et vellere spicas. 24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui sabbatis quod non licet? 25 Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? 26 quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi solis sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant? 27 Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. 28 Itaque Dominus est filius hominis, etiam sabbati.
Copyright information for VulgS