Mark 3

Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam. Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. Exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea, et Iudaea secuta est eum, et ab Ierosolymis, et ab Idumaea, et trans Iordanem: et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. Et dixit Iesus discipulis suis ut in navicula sibi deservirent propter turbam, ne comprimerent eum. 10 multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant dicentes: 12 Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum. 13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum. 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo: et ut mitteret eos praedicare. 15 Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et eiiciendi daemonia. 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus: 17 et Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: 18 et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Iacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, 19 et Iudam Iscariotem, qui et tradidit illum. 20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. 21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. 22 Et Scribae, qui ab Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia. 23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest satanas satanam eiicere? 24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. 25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare. 26 Et si satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. 27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet. 28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae, quibus blasphemaverint: 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. 30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. 31 Et veniunt mater eius et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, 32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te. 33 Et respondens eis, ait: Quae est mater mea, et fratres mei? 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. 35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
Copyright information for VulgS