Matthew 14

In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu: et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam. Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae. Et contristatus est rex: propter iusiurandum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari. 10 Misitque et decollavit Ioannem in carcere. 11 Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. 12 Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu. 13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in naviculam, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16 Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. 17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces. 18 Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. 19 Et cum iussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem dederunt turbis. 20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21 Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis. 22 Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. 24 navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans supra mare. 26 Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. 27 Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. 28 Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. 29 At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. 30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. 31 Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? 32 Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es. 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Copyright information for VulgS