Matthew 24

Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Sedente autem eo super Montem oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat. multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. Audituri enim estis proelia, et opiniones proeliorum. Videte ne turbemini. oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca. haec autem omnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11 Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. 12 Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. 13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: 16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19 Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. 20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato. 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 25 Ecce praedixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: 30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa, et maiestate. 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. 32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas: 33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant. 35 Caelum, et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. 36 De die autem illa, et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater. 37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. 41 duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. 42 Duo in lecto, unus assumetur, et unus relinquetur. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. 47 amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: 49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis: 50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat: 51 et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. illic erit fletus, et stridor dentium.
Copyright information for VulgS