Matthew 27

Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel: 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. 11 Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es Rex Iudaeorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis. 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. 15 Per diem autem sollemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus? 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. 21 Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus: 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis. 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27 Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudaeorum. 30 Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius. 33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: 36 Et sedentes servabant eum. 37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDAeORUM. 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40 et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si filius Dei es, descende de cruce. 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant: 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: 43 confidit in Deo: liberet nunc eum, si vult: dixit enim: Quia filius Dei sum. 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lammasabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me? 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. 48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum. 50 Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et terra mota est, et petrae scissae sunt, 52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terraemotu et his, quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. 55 Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea, ministrantes ei: 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei. 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. 59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda. 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, 63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. 64 Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore. 65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Copyright information for VulgS