Matthew 28

Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum. Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimenta eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. non est hic: surrexit enim, sicut dixit. venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. ecce praedixi vobis. Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius. Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. 11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. 12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13 dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15 At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos, usque in hodiernum diem. 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus. 17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. 18 Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.
Copyright information for VulgS