Matthew 3

In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae, et dicens: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Hic est enim, de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius. Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustae, et mel silvestre. Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem; et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua. Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 10 Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne. 12 Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igne inextinguibili. 13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15 Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. 16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17 Et ecce vox de caelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Copyright information for VulgS