Nehemiah 11

Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem. Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis. Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Malaleel: de filiis Phares, Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariae, filius Silonitis: omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto, et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus. 10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Ioarib, Iachin, 11 Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, 12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae, 13 et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, 14 et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium. 15 Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, 16 et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. 17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun: 18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octogintaquattuor. 19 Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo. 20 Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua. 21 Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis. 22 Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. 23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, 24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iudae in manu regis, iuxta omne verbum populi, 25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius, 26 et in Iesue, et in Molada, et in Bethphaleth, 27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius, 28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius, 29 et in Remmon, et in Saraa, et in Ierimuth, 30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, in Lachis et regionibus eius, et in Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. 31 Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius: 32 Anathoth, Nob, Anania, 33 Asor, Rama, Gethaim, 34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod 35 et Ono valle artificum. 36 Et de Levitis portiones Iuda et Beniamin.
Copyright information for VulgS