Numbers 2

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israel, per gyrum tabernaculi foederis. Ad Orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum eius Nahasson filius Aminadab. et omnis de stirpe eius summa pugnantium, septuaginta quattuor millia sexcenti. Iuxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar. et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor millia quadringenti. In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. Omnisque de stirpe eius exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. Universi qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur: 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. 12 Iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. 18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. 19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. 25 Ad Aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. 27 Iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. 28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 30 cunctus exercitus pugnatorum eius, quinquaginta tria millia quadringenti. 31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur. 32 Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel: sic enim praeceperat Dominus Moysi. 34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
Copyright information for VulgS