Proverbs 10

Filius sapiens laetificat patrem: filius vero stultus moestitia est matris suae. Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte. Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet. Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes. Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas. Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet. Sapiens corde praecepta suscipit: stultus caeditur labiis. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. 10 Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur. 11 Vena vitae, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem. 12 Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas. 13 In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde. 14 Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est. 15 Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum. 16 Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum. 17 Via vitae, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat. 18 Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est. 19 In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. 20 Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo. 21 Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. 22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio. 23 Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia. 24 Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur. 25 Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum. 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum. 27 Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur. 28 Expectatio iustorum laetitia: spes autem impiorum peribit. 29 Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum. 30 Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram. 31 Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit. 32 Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa.
Copyright information for VulgS