Proverbs 17

Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus. Malus obedit linguae iniquae: et fallax obtemperat labiis mendacibus. Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina laetatur alterius, non erit impunitus. Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum. Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens. Gemma gratissima, expectatio praestolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit. Qui celat delictum, quaerit amicitias: qui altero sermone repetit, separat foederatos. 10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. 11 Semper iurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. 12 Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. 14 Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. 15 Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quaerit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala. 17 Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur. 18 Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo. 19 Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat os suum, quaerit ruinam. 20 Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum. 21 Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo laetabitur. 22 Animus gaudens aetatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa. 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii. 24 In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrae. 25 Ira patris, filius stultus: et dolor matris quae genuit eum. 26 Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat. 27 Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus. 28 Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens.
Copyright information for VulgS