Proverbs 22

Melius est nomen bonum, quam divitiae multae: super argentum et aurum, gratia bona. Dives, et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. Callidus videt malum, et abscondit se: innocens pertransiit, et afflictus est damno. Finis modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. Arma et gladii in via perversi: custos autem animae suae longe recedit ab eis. Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Dives pauperibus imperat: et qui accipit mutuum, servus est foenerantis. Qui seminat iniquitatem, metet mala, et virga irae suae consummabitur. Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera: animam autem aufert accipientium. 10 Eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et contumeliae. 11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. 12 Oculi Domini custodiunt scientiam: et supplantantur verba iniqui. 13 Dicit piger: Leo est foris, in medio platearum occidendus sum. 14 Fovea profunda, os alienae: cui iratus est Dominus, incidet in eam. 15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. 16 Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. 17 Fili mi! Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam. 18 quae pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis: 19 Ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie. 20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: 21 ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respondere ex his illis, qui miserunt te. 22 Non facias violentiam pauperi, quia pauper est: neque conteras egenum in porta: 23 quia iudicabit Dominus causam eius, et configet eos, qui confixerunt animam eius. 24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: 25 ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum animae tuae. 26 Noli esse cum his, qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: 27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo? 28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. 29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
Copyright information for VulgS