Proverbs 23

Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam: et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam, ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii. Noli laborare ut diteris: sed prudentiae tuae pone modum. Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius: quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum. Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos. In auribus insipientium ne loquaris: qui despicient doctrinam eloquii tui. 10 Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas: 11 Propinquus enim illorum fortis est: et ipse iudicabit contra te causam illorum. 12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures tuae ad verba scientiae. 13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. 14 Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis. 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: 16 et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint recta labia tua. 17 Non aemuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die: 18 quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur. 19 Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum. 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt: 21 quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22 Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24 Exultat gaudio pater iusti: qui sapientem genuit, laetabitur in eo. 25 Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quae genuit te. 26 Praebe fili mi cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant. 27 Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena. 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. 29 Cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? 30 Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? 31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. 34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo: 35 et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam?
Copyright information for VulgS