Proverbs 24

Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus. Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt. Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur. Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor. 10 Si desperaveris lapsus in die angustiae: imminuetur fortitudo tua. 11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. 12 Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua. 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo: 14 Sic et doctrina sapientiae animae tuae: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. 15 Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius. 16 Septies enim in die cadit iustus, et resurgit: impii autem corruent in malum. 17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum: 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. 19 Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios: 20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. 21 Time Dominum, fili mi, et regem: et cum detractoribus non commiscearis: 22 quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit? 23 Haec quoque sapientibus dico: Cognoscere personam in iudicio non est bonum. 24 Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. 25 Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio. 26 Labia deosculabitur, qui recta verba respondet. 27 Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: et postea aedifices domum tuam. 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis. 29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum. 30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: 31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat. 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. 33 Usquequo piger dormies? usquequo de somno consurgens? Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas: 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Copyright information for VulgS