Proverbs 31

Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua. Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum? Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. Date siceram moerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo: ut bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt: aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. 10 Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius. 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae. 13 Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16 Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius. 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. 21 Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. 22 Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius. 23 Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. 25 Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. 26 Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. 27 Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. 28 Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt: vir eius, et laudavit eam. 29 Multae filiae congregaverunt sibi divitias: tu supergressa es universas. 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur. 31 Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.
Copyright information for VulgS