Proverbs 4

Audite filii disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. Donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis. Nam et ego filius fui patris mei, tenellus, et unigenitus coram matre mea: et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta mea, et vives. Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam: arripe illam, et exaltabit te: glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. 10 Audi fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. 11 Viam sapientiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis: 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa est via tua. 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam: declina, et desere eam. 16 non enim dormiunt nisi malefecerint: et non capitur somnus ab eis nisi supplantaverint. 17 comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. 18 Iustorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. 19 Via impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruant. 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. 21 ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui: 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas. 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. 25 Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur. 27 Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram: averte pedem tuum a malo. vias enim, quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
Copyright information for VulgS