Psalms 1

Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur. Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae. Ideo non resurgunt impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum. Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.
Copyright information for VulgS