Psalms 10

Psalmus David, in finem. In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Quoniam quae perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum. Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius.
Copyright information for VulgS