Psalms 100

Psalmus David. Misericordiam, et iudicium cantabo tibi Domine: Psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Non proponebam ante oculos meos rem iniustam: facientes praevaricationes odivi. Non adhaesit mihi cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam. Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Oculi mei ad fideles terrae ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum. In matutino interficiebam omnes peccatores terrae: ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Copyright information for VulgS