Psalms 103

Psalmus David. Benedic anima mea Domino: Domine Deus meus magnificatus es vehementer. Confessionem, et decorem induisti: amictus lumine sicut vestimento: Extendens caelum sicut pellem: qui tegis aquis superiora eius. Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum. Qui facis angelos tuos, spiritus: et ministros tuos ignem urentem. Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus, sicut vestimentum, amictus eius: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Ascendunt montes: et descendunt campi in locum, quem fundasti eis. Terminum posuisti, quem non transgredientur: neque convertentur operire terram. 10 Qui emittis fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt aquae. 11 Potabunt omnes bestiae agri: expectabunt onagri in siti sua. 12 Super ea volucres caeli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces. 13 Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra: 14 Producens foenum iumentis, et herbam servituti hominum: Ut educas panem de terra: 15 et vinum laetificet cor hominis: Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet. 16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit: 17 illic passeres nidificabunt. Herodii domus dux est eorum: 18 montes excelsi cervis: petra refugium herinaciis. 19 Fecit lunam in tempora: sol cognovit occasum suum. 20 Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. 21 Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi. 22 Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis collocabuntur. 23 Exibit homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperum. 24 Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua. 25 Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis: 26 illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei: 27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. 28 Dante te illis, colligent: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. 29 Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. 30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae. 31 Sit gloria Domini in saeculum: laetabitur Dominus in operibus suis: 32 Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigant. 33 Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum. 34 Iucundum sit ei eloquium meum: ego vero delectabor in Domino. 35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: benedic anima mea Domino.
Copyright information for VulgS