Psalms 110

Alleluia. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in consilio iustorum, et congregatione. Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates eius. Confessio et magnificentia opus eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus: escam dedit timentibus se. Memor erit in saeculum testamenti sui: virtutem operum suorum annunciabit populo suo: Ut det illis hereditatem gentium: opera manuum eius veritas, et iudicium. Fidelia omnia mandata eius: confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. Redemptionem misit populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum, et terribile nomen eius: 10 initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in saeculum saeculi.
Copyright information for VulgS