Psalms 111

Alleluia, conversio Aggaei, et Zachariae. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. Gloria, et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi. Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et iustus. Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio: quia in aeternum non commovebitur. In memoria aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit. Paratum cor eius sperare in Domino, confirmatum est cor eius: non commovebitur donec despiciat inimicos suos. Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi, cornu eius exaltabitur in gloria. 10 Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.
Copyright information for VulgS