Psalms 113

Alleluia. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro: Facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius. Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum. Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium. Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum? Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium? A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob. Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam. 10 Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum? 11 Deus autem noster in caelo: omnia quaecumque voluit, fecit. 12 Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. 13 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. 14 Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt. 15 Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. 16 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis. 17 Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 18 Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 19 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. 20 Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron. 21 Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus. 22 Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros. 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum, et terram. 24 Caelum caeli Domino: terram autem dedit filiis hominum. 25 Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum. 26 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.
Copyright information for VulgS