Psalms 115

Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Quid retribuam Domino, pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam coram omni populo eius: pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius: O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: 10 in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.
Copyright information for VulgS