Psalms 120

Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram. Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te. Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam. Per diem sol non uret te: neque luna per noctem. Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in saeculum.
Copyright information for VulgS