Psalms 124

Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Benefac Domine bonis, et rectis corde. Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.
Copyright information for VulgS