Psalms 128

Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam. Dominus iustus concidet cervices peccatorum: confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. Fiant sicut foenum tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit: De quo non implebit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini.
Copyright information for VulgS