Psalms 132

Canticum graduum. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius: sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.
Copyright information for VulgS