Psalms 134

Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave. Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi. Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis. Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis: qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Et misit signa, et prodigia in medio tui Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius. 10 Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes: 11 Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. 12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. 13 Domine nomen tuum in aeternum: Domine memoriale tuum in generatione et generationem. 14 Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur. 15 Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. 16 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. 17 Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis. 19 Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino. 20 Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.
Copyright information for VulgS