Psalms 145

Alleluia, Aggaei, et Zachariae. Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus: in filiis hominum, in quibus non est salus. Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius: qui fecit caelum et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt. Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos: Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion, in generatione et generationem.
Copyright information for VulgS