Psalms 146

Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio. Aedificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit. Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum. Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat. Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiae eius non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram. Praecinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara. Qui operit caelum nubibus: et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus foenum: et herbam servituti hominum. Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Copyright information for VulgS