Psalms 147

Alleluia. Lauda Ierusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion. Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te. Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo eius. Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit, Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit? Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus eius, et fluent aquae. Qui annunciat verbum suum Iacob: iustitias, et iudicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia.
Copyright information for VulgS