Psalms 148

Alleluia. Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius. Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae, et lumen. Laudate eum caeli caelorum: et aquae omnes, quae super caelos sunt, laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quae faciunt verbum eius: Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri. 10 Bestiae, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatae: 11 Reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes iudices terrae. 12 Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini: 13 quia exaltatum est nomen eius solius. 14 Confessio eius super caelum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.
Copyright information for VulgS