Psalms 149

Alleluia. Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia sanctorum. Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: et filiae Sion exultent in rege suo. Laudent nomen eius in choro: in tympano, et psalterio psallant ei: Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltavit mansuetos in salutem. Exultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. Exultationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum: Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis. Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis eius. Alleluia.
Copyright information for VulgS