Psalms 15

Psalmus David. Conserva me Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Sanctis, qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates meas in eis. Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum per labia mea. Dominus pars hereditatis meae, et calicis mei: tu es, qui restitues hereditatem meam mihi. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim hereditas mea praeclara est mihi. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe. 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
Copyright information for VulgS