Psalms 17

Psalmus David, in finem, pro puero Domini in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit: Diligam te Domine fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. Protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. Circumdederunt me dolores mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Dolores inferni circumdederunt me: praeoccupaverunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu eius, introivit in aures eius. Commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis. Ascendit fumus in ira eius: et ignis a facie eius exarsit: carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus eius. 11 Et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum. 12 Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris. 13 Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. 14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. 16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: Ab increpatione tua Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. 17 Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de aquis multis. 18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me. 19 Praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus. 20 Et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me. 21 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: 22 Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. 23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo: et iustitias eius non repuli a me. 24 Et ero immaculatus cum eo: et observabo me ab iniquitate mea. 25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. 26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris: 27 et cum electo electus eris: et cum perverso perverteris. 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis. 29 Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine: Deus meus illumina tenebras meas. 30 Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. 31 Deus meus impolluta via eius: eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. 32 Quoniam quis deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? 33 Deus qui praecinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam. 34 Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me. 35 Qui docet manus meas ad praelium: et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea. 36 Et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me: Et disciplina tua correxit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit. 37 Dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata vestigia mea: 38 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec deficiant. 39 Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. 40 Et praecinxisti me virtute ad bellum: et supplantasti insurgentes in me subtus me. 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. 42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum: nec exaudivit eos. 43 Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos. 44 Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput Gentium. 45 Populus, quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi. 46 Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae. 48 Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis. 49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me: a viro iniquo eripies me. 50 Propterea confitebor tibi in nationibus Domine: et nomini tuo psalmum dicam, 51 Magnificans salutes regis eius, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius usque in saeculum.
Copyright information for VulgS