Psalms 18

Psalmus David, in finem. Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annunciat firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: Exultavit ut gigas ad currendam viam, a summo caelo egressio eius: Et occursus eius usque ad summum eius: nec est qui se abscondat a calore eius. Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum; illuminans oculos. 10 Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi: iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa. 11 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum. 12 Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa. 13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me: 14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo. 15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adiutor meus, et redemptor meus.
Copyright information for VulgS