Psalms 23

Psalmus David, Prima sabbathi. Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina praeparavit eum. Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo. Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob. Attollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales: et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio. Attollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales: et introibit rex gloriae. 10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
Copyright information for VulgS