Psalms 27

Psalmus David. Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. Exaudi Domine vocem deprecationis meae dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Ne simul tradas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis. Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non aedificabis eos. Benedictus Dominus: quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Dominus adiutor meus, et protector meus: et in ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei. Dominus fortitudo plebis suae: et protector salvationum christi sui est. Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuae: et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Copyright information for VulgS