Psalms 30

Psalmus David, in finem, pro ecstasi. In te Domine speravi non confundar in aeternum: in iustitia tua libera me. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem: et in domum refugii, ut salvum me facias. Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me. Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis. Odisti observantes vanitates, supervacue. Ego autem in Domino speravi: exultabo, et laetabor in misericordia tua. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. 10 Miserere mei Domine quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus: 11 Quoniam defecit in dolore vita mea: et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt. 12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde: et timor notis meis. Qui videbant me, foras fugerunt a me: 13 oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum: 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu: In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. 15 Ego autem in te speravi Domine: dixi: Deus meus es tu: 16 in manibus tuis sortes meae. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. 17 Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua: 18 Domine non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum: 19 muta fiant labia dolosa. Quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia, et in abusione. 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. 21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. 22 Benedictus Dominus: quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. 23 Ego autem dixi in excessu mentis meae: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. 24 Diligite Dominum omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. 25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Copyright information for VulgS