Psalms 32

Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio. Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi. Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione. Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos. Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. 10 Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. 11 Consilium autem Domini in aeternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem. 12 Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi. 13 De caelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum. 14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram. 15 Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum. 16 Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. 17 Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non salvabitur. 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius. 19 Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame. 20 Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est. 21 Quia in eo laetabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus. 22 Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
Copyright information for VulgS