Psalms 35

Psalmus David, in finem, servo Domini. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius. Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium. Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit. Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes. Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos. 10 Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen. 11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. 12 Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me. 13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Copyright information for VulgS