Psalms 37

Psalmus David, in recordationem sabbati. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: et sicut onus grave gravatae sunt super me. Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. 10 Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. 11 Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. 12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam. 13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur. 14 Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. 15 Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones. 16 Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus. 17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. 18 Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper. 19 Quoniam iniquitatem meam annunciabo: et cogitabo pro peccato meo. 20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. 21 Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem. 22 Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me. 23 Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meae.
Copyright information for VulgS