Psalms 4

Psalmus cantici David, in finem. Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae: in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Irascimini, et nolite peccare: quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: dedisti laetitiam in corde meo. A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. In pace in idipsum dormiam, et requiescam; 10 Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.
Copyright information for VulgS