Psalms 44

Psalm: filiis Core pro iis, qui commutabuntur, in intellectu Canticum pro dilecto. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, Propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. Sedes tua Deus in saeculum saeculi: virga directionis virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te 10 filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumdata varietate. 11 Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. 12 Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. 13 Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis. 14 Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis 15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. 16 Afferentur in laetitia et exultatione: adducentur in templum regis. 17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. 18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum: et in saeculum saeculi.
Copyright information for VulgS