Psalms 45

Psalmus, in finem, pro filiis Core pro occultis. Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram: 10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni: 11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. 12 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Copyright information for VulgS