Psalms 46

Psalmus David, in finem, pro filiis Core. Omnes Gentes plaudite manibus: iubilate Deo in voce exultationis. Quoniam Dominus excelsus, terribilis: Rex magnus super omnem terram. Subiecit populos nobis: et gentes sub pedibus nostris. Elegit nobis hereditatem suam: speciem Iacob, quam dilexit. Ascendit Deus in iubilo: et Dominus in voce tubae. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. Quoniam Rex omnis terrae Deus: psallite sapienter. Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. 10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham: quoniam dii fortes terrae, vehementer elevati sunt.
Copyright information for VulgS