Psalms 47

Psalmus, Laus Cantici filiis Core secunda sabbati. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Fundatur exultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni. Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt: convenerunt in unum. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt: tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. 10 Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui. 11 Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. 12 Laetetur mons Sion, et exultent filiae Iudae, propter iudicia tua Domine. 13 Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius. 14 Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera. 15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.
Copyright information for VulgS